GENIATUS

GENIATUS
GENIATUS
apud Iul. Capitolin. in Vero, Fuit decorus corpore, vultu genitus, barbâ prope barbarice demissâ etc. Salmas. Gr. ὠραῖος, qui facie est venusta et geniali et plurimum gratâ, atqueve amabili. Genitus enim, inquit, venustas est et gratia, differtque a forma, ut venustas a pulchtitudine. Uti proin sunt pulchri quidam; qui venusti non sunt: Sic aliqui vultu formosi, qui minime tamen geniati sunt. Geniatum igitur in vultu est τὸ χαρίεν. Sidon. Apollin. Epithat. Ruricii
Quantus honos geniusque genis ——
Sed et Vopis. in Carino genium ἄντικρυς usurpavit, pro eo quod Graeci ὥραν σώματος dicunt etc. Vide plura hac de voce apud eum Not. in Capitolin. d. l. Maiorem emphasin in voce Barthius quaerit, ad Stat. l. 1. Sylv. 1. v. 1. ubi Equum Max. Domitiani Imp. molem geniatam vocat Poeta,
Quae superimposito moles Geniata Colosso
quasi Numen seu Genium Principis in illa machina agnosceret. Unde idem infra v. 56.
—— Insessaque pondere tanto
Subter anhelat humus: nec ferro aut aere laborat,
Sed Genio ——
Vide de pondere Numinum eundem Barth. ad Claud. Adr. Behotium Apophoret. l. 1. c. 9. et infra in hac voce. Intelligit autem Numen Domitiano peculiatiter addictum et familiare, quo aulam quoque eius impleri, eoque iuvari ipsum, dicit in Epulo l. 4. Sylv. 2. Eundem memorat in Abas. Carm. 5. v. 73.
—— cunctis supplex advolveris arts,
Et mitem Genium domini praesentis adoras.
Certe Genii Principum, inque Fanis et simulacris eorum; apud multos Scriptores occurrunt. Sic Templo inferre Genium iubet Herculem, idem Pap. Stat. l. 3. Sylv. 128.
Huc ades et Genium templis nascentibus infer.
Et Genio Aug. speciatim dedicatum Templum, refert Suet. in eo c. 60. etc Vide praefatum Barth. Animadv. ad Stat. d. l. nec non hîc paulo infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • GENIUS — Dicebatur Naturae deus apud vett. et qui omnium rerum gignendarum vim haberet, unde cuiusque rei dicebatur suus genius. Accipitur aliquando proipsa natura. Quidam ipsam animam, vel Deum, vel Spiritum esse volunt, qui mortales ad voluptatem… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”